1 Corinthians 13

etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quae ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quae si desit, frustra habentur caetera: si adsit, habentur omnia? etc. Sicut impulsu aliquo et non per se aes resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Ut scribae et Pharisaei, unde: Matth. 23.. Habent haec utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed quia ea sine charitate habuerunt. . etc. Haec sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturae quasi praecipua arma praemisit, patientiam et benignitatem. ORIG. Patientia illata a proximis mala aequanimiter portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Quia non eam aliena felicitas contristat. Quia non eam sua felicitas attollit. etc. Non est amatrix pecuniae. . Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Sic in patribus, id est in populo Israel apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis. Item in hoc est dignior quia nec in hoc saeculo, nec in futuro finitur, etsi quaedam opera ejus cessent. Si credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur? . Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in totum. . Imagines veritatis per fidem videntur. Id est res ipsae manifeste videbuntur. Id est videbo promissa, hoc est praesentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut praescitus sum cognoscere quod modo est secretum, Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Est autem aenigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine aenigmatis similitudinem quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit. etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.
Copyright information for VulgGlossa